monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 7, 2
Ex omnibus, quae mihi fortuna terra marique privatim mala publiceque congessit, tyrannum adulterumque, piratas, nihil expertus sum durius quam patrem: tyrannus, cum timeret manus meas, non praecidit. iniuria matrimonii nihil abstulit corpori. piratae, quasi beneficio meo viverent, gratis miseriti sunt. unum hostem inexorabilem habui. o felicem rem (publicam), quod sub isto inimico non ante tyrannidem navigavi! 'Genui' inquit, 'educavi': nempe istud beneficium et tyranno praestitisti et adultero. Has manus si per te redimere non potes, rem publicam appella. Adulter cum manibus sepultus, tyrannus cum manibus proiectus est. (In) magnis sceleribus iura naturae intereunt: non magis tu pater es quam illi fratres. Audite novam captivi vocem: tutus sum, si pater meus nihil habet. 'Quidquid habes pro redemptione filii mitte; non est, quod timeas: non deerunt tibi alimenta, cum dixeris tyrannicidae (te) patrem. ' Pro adultero filio rogas(ti, pro tyrannicida non rogas): quaerite nunc, quomodo tyranni fiant.